LENTULUS Getulicus Cnejus

LENTULUS Getulicus Cnejus
LENTULUS Getulicus Cnejus
sub Tiberio, Germ. sup. legiones curabat, mirumque amorem aslecutus erat effusae clementiae, proximo quoque exercitui, per L. Apronium socerum, non ingratus. Unus omnium Seiani affinium incolumis, multaque gratiâ mansit. Eius accusator Abudius Ruso exilio punitus, Tac. Ann. l. 6. c. 30. Cos. cum C. Calvisio Sabino. Fil. erat Cu. Lentuli Cossi Getulici, qui cum C. Calpurnio Pisone Cos, fuit. Vide supra. Occisus tandem, iuslu Caligulae, quod militibus gratior eslet. Suet. in Calig. c. 8. illum Historiae Auctorem, Mart. in praefat. l. 1. Poetam facit. Laudatur Probo Gramm. in Virg. Georg. l. 1. Vide insuper Tac. Ann. l. 4. c. 46. Dion. Cass. l. 49. et 59. ac Suet. in Tib. Ner. c. 49. Galb. c. 4. Sidon. Apollin. l. 2. Ep. 10 eius et Cesenniae meminit, ut et Car. 5/ Adde his Gesner. Biblioth. Vosl. de Hist. Lat. l. 1. c. 25. etc. Vide et Cneus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”